The Beatles

The Beatles ('Beatuli') fuerunt grex rocicus Anglicus, qui carmina populo grata composuit et cecinit, Liverpolii anno 1960 conditus, anno 1970 tandem dissolutus est. Principales sodales fuerunt Ioannes Lennon, Paulus McCartney, Georgius Harrison, et Ringo Starr. Etiam nunc, duobus sodalibus iam mortuis, eorum musica permultis gratissima manet. In Britannia, plus quam quadraginta singula carmina in maximis locis famae adposuerunt. Potentia sua, carmina componentes, in tredecim discis ostenditur, quos ei septem annos tantum venumdederunt, nimis igitur ingenii et numerorum? habentes. In primis The Beatles apud Cavern Club, paulo theatro Liverpolitano, sonabant; haud dubie laudata eorum facultas ad augendas turbas amantium eorum musicae. Sexagesimis annis, musicae popularis auditione crescente, iis carminibus bonus exitus fuit, musicae mercatus expansionis causa.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search